Dedica ad Antonio Lo Duca

In Antonino Mongitore, Biblioteca Sicula (Palermo 1714, pag. 63) presso Biblioteca Vaticana, B. II - Italia Sicilia, I

ANTONIUS LO DUCA, Cephaleditanus Sacerdos literarum, & sanctimoniae fama clarissimus. Natus 15 Iunii an. 1491. Perfectioris vitae studia sequutus, statim ad virtutum fastigia prosperare visus. Ea praefertim quae majorem Dei gloriam spectare cognoscebat, promovere curavit. Liberalitate in pauperes fuit insignis... 

At prophetico afflatus spiritu, Romae magnifecentissimum Templum in Sanctor. Angelorum obsequium sacrandum praedixit; quod etiam per visum ipsi Antonio Deus patefecit. Pluries ut Diocletiani Thermae in Sanctor. Angelorum cultum transirent frustra tentavit sub Paulo III, at tandem a Julio III, ann. 1550, obtinuit. 

Hinc Pontificis jussu Thermae praedictae ad Deiparae & Angelorum cultum dicatae sunt ab Episcopo Sebasteno (Giovanni Lunel, che consacrò sacerdote S. Filippo) 15 Augusti, ingenti cum Antonii exultatione. Sed demonum invidia eo divenit sacrilegorum procacitas, ut tribus excursis mensibus altaria evertere, Sacerdotes ejicere haud dubitaverunt, non sine divini Numinis ultione. 

Tepescere aliquantum coepit Antonii spes; supernis illustrationibus animi vires instauravit sub PIO IV Pont. Max., qui accersito Antonio statim ac Divinam voluntatem ab eius ore percepit, piissimum ipsius negotium fovit, et Antonii patrocinium suscepit. 

Hinc celeberrimo MICHAELI ANGELO BONAROTE precepit, ut earundem Thermarum partem ad Ecclesiae formam redigeret; ipseque Pontifex 5 Augusti 1561 in ipso operis exordio primum lapidem jecit, ut habent Ciacconius in "Vitis.Pontif.t.3", Bonannus in "Numism. Pontif.t.3" ecc. Omnibus vero ex voto absolutis, Beatae Mariae Virgini, sanctisque Angelis sacrata voluit: Cardinalis titulo insignivit (S. Ciriaco in Thermis a Giov. Ant. Serbelloni nel 1564).

  (C. Bernardi Salvetti)

Page made by Big Ben - All rights reserved - Questa pagina è stata aggiornata il  23-07-2020  alle  16:14:15